SIMON

SIMON
I.
SIMON
Asmonaeus, occisô fratre Ionathâ, Dux populi creatus et Pontifex Mannô Mundi 3823. ante Christum natum 139. Hic
Gazam urbem, quam coepit, ab idolis purgavit: foedus cum Romanis, quibus aureum clypeum mille minarum misit, ac Spartiatis redintegravit. Cendebaeum, Antiochi VII. Soteris praefectum, fudit, fugavitque. At vero, ut sunt hominum fata in temere fortunae variantis arbitrio, tandem cum filiis duobus, atque aliquot servis; in convivio, quondam, a Ptolemaeo genero suo dominium affectante, qui ei convivium apparârat, interficitur, cum 8. annos praefuisset. Olympiad. 159. Vide l. 2. Maccab. c. 13. 14. 15. 16. et Ioseph. l. Iud. Antiq. 13. c. 9. 10. 11. 12. Item l. 14. c. 1. de Bello. Iud.
II.
SIMON
Atheniensis, ex alutario philosophus, Socratis discipulus scripsit dialogos 34. Alius fuit, qui scripsit de arte rhetorica.
Alius medicus, alius sculptor. Diog. Laert. l. 2.
III.
SIMON
Atheniensium Equitum magister, apud Aristoph. quitibus, Actu 1 Scenâ 3.
IV.
SIMON
Bulgarorum Rex laudatissimus, saeculô 10. cepit Adrianopolin A. C. 924. pauloque post deseruit. Item primus Lotharingiae Dux Pater, ex Adelheida, sorore Loth arii II. Matthaei I. etc. Obiit A. C. 1141.
Pontifices Iudaeorum.
V.
SIMON
Chananaeus, cognomine Zelotes, Apostolus. Praedicavit Euangelium, in Mesopotamia, Aegypto et Persia, ubi martyriô coronatus est. Euseb. l. 1. Hist.
VI.
SIMON
Genuensis, Medicus celebris, A. C. 1288. Scripsit Clavem Sanationis, Expositionem glossae margin. ad Alex. Tatri libros Medicinales Raph. Sopranius, de Script. Ligur. Alius, scripsit opus Pandectarum Doctoris Medicinae. Vander Linden.
VII.
SIMON
Herodis servus, seditionis auctor, A. M. 3969.
VIII.
SIMON
Magus quidam, sive impostor, caput haereticorum et Simoniacorum. Samariâ oriundus, ibique a Philippo baptizatus, a Petro Spiritûs Sancti gratiam mercari volebat (unde Simoniae nomen inditum) Actor. c. 8. v.18. Post Petri Iohannisque Apostolor. qui advenerant, recens conversis manus imposituri, discessum, novos errores dissem inare coepit, docens, se magnam esse virtutem Dei. Iudaeis persuasum porro ivit, se illis filium Dei, Gentilibus autem Spiritum S. esse. Romam post haec profectus, tantopere magicis suis praestigiis populo illusit, ut ei statuam erigerent, tamquam Deo Sancto: alii tamen nomen Semi Sangi vel Sanci, quod Numen Romanis erat, apud Dionys. Halic. et Liv. l. 8. c. 20. priscis imposuisse credunt. Quidquid horum sit, praeter errores, quos Samariae iam sparserat, omnibus libidinibus frena licite laxari posse, uxores communes esse, resurrectionem non dari; mundum ab Angelis creatum, Legem veterem a mala Intelligentia latam, Vetus Testam. mortiferum esse deliravit: imo pellicem suam Helenam vel Selenen, pro Spir. S. ô blasphemia! venditavit. Angelis, quos in globis caelestibus collocavit, barbara imposuit nomina, unicumque tandem ad salutem perveniendi medium dixit, arcanorum suorum praxin esse. Neroni gratus, tantum non pro Deo ab illo habitus est. Sed en, dum superbus Caelum scandere, coram Principe conatur, Icarus primô statim conatus, iuxta cubiculum Principts decidit, ipsumque cruore respersit, Sueton. in Nerone. A. C. 67. Iren. l. 1. c. 20. Epiphan. Haer. 21. Agustin. de haer. Euseb. in Chron. et hist. Cedren. Hist. l. 2. etc. Item alius, qui dicitur Cyrenaicus, et post Christum crucem coactus baiulvit. Item nomen viri, 1. Paral. c. 4. v. 20.
IX.
SIMON
Sophista quidam, in Repub. Atheniensium, a Comicis Eupolide atque Aristophane, peculatus crimine, traductus.
X.
SIMON
filius Mattathiae, 1. Machab. c. 2. v. 3.
XI.
SIMON
puer Tridentinus, a Iudaeis martyriô coronatus: quare Iudaei variis supliciis necati, debitam luerunt poenam, A. M. 3789.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Simon — (Variante: Simeon) ist ein männlicher Vorname. Die weibliche Form lautet Simone. Inhaltsverzeichnis 1 Herkunft und Bedeutung des Namens 2 Namenstag 3 Varianten 3.1 …   Deutsch Wikipedia

  • SIMON — Entwickler root1.de Software Engineering Aktuelle Version 1.1.2 (1. Juli 2011) Aktuelle Vorabversion 1.2.0 SNAPSHOT Betriebssystem plattformunabhängig P …   Deutsch Wikipedia

  • SIMON (C.) — Claude Simon n’a commencé à publier qu’après la guerre (Le Tricheur , 1945); sa – relative – célébrité date du Vent (1957) et surtout de La Route des Flandres (1960), publiés aux éditions de Minuit, qui font paraître à la même époque les romans… …   Encyclopédie Universelle

  • SIMON (R.) — SIMON RICHARD (1638 1712) Né à Dieppe, fils d’artisan, Richard Simon fit ses études chez les oratoriens de Dieppe, puis chez les jésuites de Rouen. Après un bref essai au noviciat de l’Oratoire (1658), il poursuivit à la Sorbonne des études de… …   Encyclopédie Universelle

  • Šimon — (Old Norse: Sigmundr ) was a Varangian (Viking) whose story is related in the Kievan Patericon and his story concerns the creation of the Kievan cave monastery, where he is reported to have been its most important donor.toryŠimon was the son of… …   Wikipedia

  • Simon, S.A. — Simon, S.A. Tipo Sociedad Anónima Fundación 1916 Sede Barcelona, España Productos Instalaciones eléctricas …   Wikipedia Español

  • Simon Kjær — Kjær 2009 Spielerinformationen Voller Name Simon Thorup Kjær Geburtstag 26. März 1989 Geburtsort Horsens, …   Deutsch Wikipedia

  • SIMON (M.) — SIMON FRANÇOIS dit MICHEL (1895 1975) De nationalité suisse (il est né à Genève), Michel Simon est le plus grand «monstre sacré» qu’ait connu le cinéma français. C’est au théâtre qu’il débute en 1921, avec Androclès et le lion de Bernard Shaw; on …   Encyclopédie Universelle

  • Simon — Simon1 [sī′mən] n. [ME < LL(Ec) < Gr(Ec) Simōn, Seimōn < Heb shimʼ on, lit., heard: see SIMEON] 1. a masculine name: dim. Si 2. Bible a) Simon Peter one of the twelve Apostles, called Peter or Simon Peter: see PETER1 …   English World dictionary

  • SIMON — SIMON, family of U.S. entrepreneurs. MELVIN SIMON (1926– ) and his brother, HERBERT (1934– ), the sons of a tailor, were born in Brooklyn, N.Y., and raised in the Bronx. Mel earned an accounting degree from the City College of New York and later… …   Encyclopedia of Judaism

  • SIMON (H. A.) — SIMON HERBERT ALEXANDER (1916 ) Prix Nobel d’économie en 1978, Herbert A. Simon, né aux États Unis en 1916, a introduit l’analyse du comportement humain dans la science économique. Son apport fondamental réside dans la critique de la vision de… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”